De Phyllide et Flora
Anni parte florida,
Caelo puriore,
Picto terrae gremio
Vario colore,
Dum fugaret sidera
Nuntius Aurorae,
Liquet somnus oculos
Phyllidis et Florae.
Placuit virginibus
Ire spatiatum,
Nam soporem reicit
Pectus sauciatum;
Aequis ergo passibus
Exeunt in pratum,
Vt et locus faciat
Ludum esse gratum.
Erant ambae virgine
Et ambae reginae,
Phyllis coma libera,
Flora compto crine
Non sunt formae virginum,
Sed formae divinae,
Et respondent facie,
Luci matutinae.
Nec stirpe, nec facie,
Nec ornatu viles,
Et annos et animos
Habent iuveniles,
Sed sunt parum inpares
Et parum hostiles,
Nam huic placet clericus,
Illi vero miles.
Non est differentia
Corporis aut oris,
Omnia sunt communia
Et intus et foris,
Sunt unius habitus
Et unius moris,
Sola differentia
Modus est amoris.
Susurrabat modicum
Ventus tempestivus,
Locus erat viridi
Gramine festivus,
Et in ipso gramine
Defluebat rivus
Vivus atque garrulo
Murmure lascivus.
Vt puellis noceat
Calor solis minus,
Fuit iuxta rivulum
Spatiosa pinus
Venustata foliis,
Late pandens sinus;
Nec intrare poterat
Calor peregrinus.
Consedere virgines,
Herba sedem dedit.
Phyllis prope rivulum,
Flora longe sedit,
Et dum sedit utraque,
Ac in sese redit,
Amor corda vulnerat
Et utramque laedit.
Amor est interius
Latens et occultus,
Et corde certissimos
Elicit singultus,
Pallor genas inficit,
Alterantur vultus,
Sed in verecundia
Furor est sepultus.
Phyllis in suspirio
Floram deprehendit,
Sed hanc de consimili
Flora reprehendit;
Altera sic alteram
Mutuo rependit,
Tandem morbum detegit
Et vulnus ostendit.
Iste sermo mutuus
Multum habet morae,
Et est quaedam series
Tota de amore:
Amor est in animis,
Amor est in ore,
Tandem Phyllis incipit
Et arridet Florae:
Miles, inquit, inclite,
Mea cura, Paris,
Vbi modo militas,
Vel ubi moraris?
O vita militiae,
Vita singularis,
Sola digna gaudio
Dionaei laris!
Flora ridens oculos
Iacit in obliquum,
Dum puella recolit
Militem amicum,
Et in risu loquitur
Verbum inimicum:
Amas et quem poteras
Dicere mendicum.
Sed quid, Alcibiades,
Facis, mea cura,
Res creata dignior
Omni creatura,
Quem beavit omnibus
Gratiis natura!
O sola felicia
Clericorum iura!
Floram Phyllis arguit
De sermone duro,
In sermone loquitur
Floram commoturo,
Nam, ecce virguncula,
Inquit, corde puro,
Cuius pectus nobile
Servit Epicuro!
Surge, surge misera
De furore foedo,
Solum esse clericum
Epicurum credo
Nihil elegantiae
Clerico concedo,
Cuius implent latera
Moles et pinguedo.
A castris Cupidinis
Cor habet remotum,
Qui somnum desiderat
Et cibum et potum.
O puella nobilis,
Omnibus est notum,
Quam sit longe militis
Ab hoc voto votum.
Solis necessariis
Miles est contentus,
Sompno, cibo, potui
Non vivit intentus;
Amor illi prohibet,
Ne sit somnolentus,
Cibus, potus, militis
Amor et iuventus.
Quis amicos copulet
Nostros loco pari?
Lex, natura prohibet
Illos copulari:
Meus novit ludere,
Tuus epulari,
Meo semper proprium
Dare, tuo dari.
Hausit Flora sanguinem
Vultu verecundo,
Et apparet pulchrior
In risu iocundo,
Et tandem eloquio
Resonat facundo,
Quod corde conceperat
Artibus faecundo:
Satis plus quam deceat,
Phyllis es astuta,
Nimis es eloquio,
Velox et acuta,
Sed non efficaciter
Verum prosecuta
Dicis, quod praevaleat
Lilio cicuta.
Dixisti de clerico,
Quod indulget sibi,
Servum somni nominas
Et potus et cibi;
Sic solet ab invido
Probitas describi.
Ecce parum, patere,
Respondebo tibi.
Tot et tanta, fateor,
Sunt amici mei,
Quod nunquam incogitat
Alienae, rei,
Cellae, mellis, olei,
Cereris, Lyaei;
Aurum, gemmae; pocula
Famulantur ei.
In tam dulci copia
Vitae clericalis
Quod non potest aliqua
Pingi voce talis,
Volat, et duplicibus
Semper plaudit alis
Amor indeficiens,
Amor immortalis.
Sentit tela Veneris
Et amoris ictus,
Non tamen est clericus
Macer et afflictus,
Quippe nulla copiae,
Parte derelictus,
Cui respondet animus
Dominae non fictus.
Macer est et pallidus
Tuus praeelectus,
Pauper et vix pallio
Sine pelle tectus,
Nec vires nec animus,
Nec robustum pectus,
Nam dum causa deficit,
Deest et effectus.
Turpis est pauperies
Imminens amanti,
Quid praestare poterit
Miles postulanti?
Sed dat multa clericus
Et ex habundanti,
Tantae sunt divitie
Redditusque tanti.
Florae Phyllis obicit:
Multum es perita
In utroque studio,
In utraque vita;
Satis probabiliter
Es pulchre mentita.
Sed hec altercatio
Non quiescet ita.
Orbem cum laetificat
Hora lucis festae,
Tunc apparet clericus
Satis inhoneste
In tonsura capitis
Et in atra veste,
Portans testimonium
Voluntatis maestae.
Non est adeo fatuus
Aut omnino caecus,
Cui non appareat
Militare decus.
Tuus est in otio,
Quasi brutum pecus;
Meum tegit galea,
Meum portat equus,
Meus armis dissipat
Inimicas aedes,
Et si forte proelium
Solus intrat pedes,
Dum tenet bucephalum
Suus Ganymedes,
Ille me commemorat
Inter ipsas caedes.
Redit fusis hostibus
Et pugna confecta,
Et me saepe respicit
Galea reiecta.
Ex his et ex aliis
Ratione recta,
Est vita militiae
Mihi praeelecta.
Novit iram Phyllidis
Et pectus anhelum,
Et remittit multiplex
Illi Flora telum.
Frustra, dixit, loqueris
Os ponens in caelum,
Et per acum niteris
Figere camelum.
Mel pro felle deseris
Et pro falso verum,
Approbans militiam
Reprobando clerum.
Facit amor militem
Strenuum aut ferum?
Non, immo pauperies
Et defectus rerum.
Multis est calamitas
Militis attrita.
Sors illius dura est
Et in arcto sita,
Cuius est in pendulo
Dubioque vita,
Vt habere valeat
Vitae requisita.
Pulchra Phyllis, utinam
Sapienter ames,
Nec veris sententiis
Amplius reclames.
Tuum domat militem
Sitis atque fames,
Quibus mortis petitur,
Et inferni trames.
Non dicas obprobrium,
Si cognoscas morem,
Vestem nigram clerici,
Comam breviorem;
Habet ista clericus
Ad summum honorem.
Vt sese significet
Omnibus maiorem.
Vniversa clerico
Constat esse prona,
Et signum imperii
Portat in corona,
Imperat militibus
Et largitur dona;
Famulante maior est
Imperans persona,
Otiosum clericum
Semper esse iuras.
Viles spernit operas,
Fateor, et duras,
Sed cum eius animus
Evolat ad curas,
Caeli vias dividit
Et rerum naturas.
Meus est in purpura,
Tuus in lorica;
Tuus est in proelio,
Meus in lectica,
Vbi facta principum
Recolit antiqua,
Scribit, quaerit, cogitat,
Totum de amica.
Quid Dione valeat
Et amoris deus,
Primo novit clericus
Et instruxit meus,
Factus est per clericum
Miles Cythereus.
Est semper huiusmodi
Tuus sermo reus.
Liquit Flora pariter
Vocem et certamen,
Et sibi Cupidinis
Exigit examen.
Phyllis primum obstrepit,
Acquiescit tamen,
Et, probato iudice,
Redeunt per gramen.
Totum in Cupidine
Est certamen situm;
Suum dicunt iudicem
Verum et peritum,
Quia iuris noverit
Vtriusque ritum.
Iamiam sese praeparant,
Vt eant auditum.
Pari forma virgines
Et pari colore,
Pari voto militant
Et pari pudore,
Phyllis veste candida,
Flora bicolore;
Mulus vector Phyllidis,
Erat equus Florae.
Mulus quidem Phyllidis
Mulus erat unus,
Quem creavit, aluit,
Domuit Neptunus;
Hanc post apri rabiem,
Post Adonis funus
Misit pro solatio
Cythereae munus.
Pulchrae matri Phillidis
Et probae reginae
Illum tandem praebuit
Venus Hiberinae
Eo quod indulserat
Operae divinae;
Ecce, Phyllis possidet
Datum laeto fine.
Hic decebat nimium
Virginis personae,
Pulcher erat, habilis
Et staturae bonae,
Qualem esse decuit
Quem a regione
Tam longinqua miserat
Neptunus Dionae.
Si qui de suppositis
Et de frenis quaerunt,
Quod totum argenteum
Dentes muli terunt,
Sciant quod haec omnia
Talia fuerunt,
Qualia Neptunium
Munus decuerunt.
Non decore caruit
Illa Phyllis hora,
Sed satis apparuit
Dives et decora;
Et non minus habuit
Vtriusque Flora,
Nam equi praedivitis
Frenis domat ora.
Equus ille domitus
Pegaseis Horis
Satis pulchritudinis
Habet et decoris,
Pictus artificio
Variis coloris,
Nam mixtus nigredini
Color est oloris.
Loro fuit habilis
Aetatis primaevae,
Et respexit paululum
Timide, non saeve,
Cervix fuit ardua,
Coma sparsa laeve,
Auris parva, prominens
Pectus, caput breve.
Dorso pando iacuit
Virgini sessurae
Spina, quae non senserat
Aliquid pressurae;
Pede cavo, tibia
Recta, longo crure,
Totum fuit sonipes
Studium naturae.
Equo superposita
Radiabat sella,
Ebur enim medium
Clausit auri cella,
Et cum essent quatuor
Sellae capitella,
Venustavit singulum
Gemma velut stella.
Multa de praeteritis
Rebus et ignotis
Erant mirabilibus
Ibi sculpta notis,
Nuptiae Mercurii
Superis admotis,
Foedus matrimonii,
Plenitudo dotis.
Nullus ibi locus est
Vacuus aut planus,
Habet plus, quam capiat
Animus humanus.
Solus illam sculpserat
Haec spectans Vulcanus
Vix haec suas credidit
Potuisse manus.
Praetermisso clipeo
Mulciber Achillis
Laboravit phaleras,
Et indulsit illis;
Ferraturam pedibus,
Et frenum maxillis,
Et habenas addidit
De sponsae capillis.
Sellam texit purpura,
Subinsuto bysso,
Quam Minerva, reliquo
Studio dimisso,
Acantho texuerat
Et flore narcisso,
Et per partes margine
Fabricavit scisso.
Equitabant pariter
Ambae domicellae,
Vultus verecundi sunt
Et genae tenellae.
Sis emergunt lilia
Sic rosae novellae,
Sic decurrunt pariter
Duae caeli stellae.
Ad Amoris destinant
Ire paradisum;
Dulcis ira conmovet
Vtriusque visum;
Paris pulchritudinis
Decus est illisum;
Fert Phyllis accipitrem
Manu, Flora nisum.
Parvo tractu temporis
Nemus est inventum.
Ad ingressum nemoris
Murmurat fluentum,
Ventus inde redolet
Myrrham et pigmentum,
Audiuntur tympana
Cytharaeque centum.
Quicquid potest hominum
Conprehendi mente
Totum ibi virgines
Audiunt repente;
Vocum differentiae
Sunt illic inventae;
Sonat diatessaron,
Sonat diapente.
Tympanum, psalterium,
Lyra symphonia
Sonat, et mirabili
Plaudit harmonia;
Sonant ibi phialae
Voce valde pia,
Et buxus multiplici
Cantum edit via.
Sonant omnes volucrum
Linguae voce plena:
Vox auditur merulae
Dulcis et amoena,
Corydalus garrulus,
Turtur, philomena,
Quae non cessat conqueri
De transacta poena.
Instrumento musico,
Vocibus canoris,
Tam diversi specie
Contemplata floris
Tum odoris gratia
Redundante foris
Coniectatur teneri
Thalamus Amoris.
Virgines introeunt
Modico timore,
Et eundo propius
Crescunt in amore;
Sonant quaeque volucrum
Proprio rumore,
Accenduntur animi
Vario clamore.
Immortalis fieret
Ibi manens homo,
Arbor ibi quaelibet
Suo gaudet pomo,
Viae myrrha cinnamo
Fragrant et amomo.
Coniectari poterat
Dominus ex domo.
Vident choros iuvenum
Et domicellarum,
Singulorum corpora
Corpora stellarum.
Capiuntur subito
Corda puellarum
In tanto miraculo
Rerum novellarum.
Sistunt equos pariter,
Et descendunt, pene.
Oblitae propositi
Sono cantilenae;
Sed auditur iterum
Cantus philomenae,
Et statim virgineae
Recalescunt venae.
Circa silvae medium
Locus est occultus,
Vbi viget maxime
Suus deo cultus;
Fauni, Nymphae, Satyri,
Comitatus multus
Tympanizant, concinunt
Ante dei vultus.
Portant thyma manibus
Et coronas florum,
Bacchus Nymphas instruit
Et choros Faunorum:
Servant pedum ordines
Et instrumentorum;
Sed Silenus titubat
Et salit in chorum.
Omnes urget senior
Asino provectus,
Et in risus copiam
Solvit dei pectus,
Clamat: io! Remanet
Sonus imperfectus,
Viam vocis impedit
Vinum et senectus.
Inter haec aspicitur
Cythereae natus,
Vultus est sidereus,
Vertex est pennatus,
Arcum laeva possidet
Et sagittas latus:
Satis potest coniici
Potens et elatus.
Sceptro puer nititur
Oribus perplexo,
Stillat odor nectaris
De capillo pexo;
Tres assistunt Gratiae
Digito connexo,
Et Amoris calicem
Tenent genu flexo.
Appropinquant virgines
Et adorant tutae
Deum venerabili
Cinctum iuventute,
Gloriantur numinis
In tanta virtute;
Quas deus considerans
Praevenit salute.
Causam viae postulat.
Aperitur causa,
Et laudatur utraque
Tantum pondus ausa.
Ad utramque loquitur:
Modo parum pausa,
Donec res iudicio
Reseretur clausa.
Deus erat; virgines
Norunt deum esse,
Retractari singula
Non fuit necesse,
Equos suos deserunt
Et quiescunt fessae.
Amor suis imperat,
Iudicent expresse.
Amor habet iudices.
Amor habet iura;
Sunt Amoris iudices
Vsus et Natura.
Istis tota data est
Curiae censura,
Quoniam praeterita
Sciunt et futura.
Eunt, et iustitiae
Ventilant vigorem,
Ventilant et retrahunt
Curiae rigorem
Secundum scientiam
Et secundum morem:
Ad amorem clericum
Dicunt aptiorem.
Comprobavit Curia
Dictionem iuris,
Et teneri voluit
Etiam futuris.
Parum ergo praecavent
Rebus nocituris
Quae sequuntur militem.
Et fatentur pluris.